„Si duos ad coenam convivas invitaveris”. O relacjach między teologią a prawem z punktu widzenia klasycznej kanonistyki [„Si duos ad coenam convivas invitaveris”. About the relations between theology and law from the classic canon law

Description
27-28.05.2014, Poznań, Ogólnopolska Konferencja Naukowa „IV Dzień Studenta Teologii. Tolle et lege. Studenckie (re)lektury”, referat indywidualny Referat ma być próbą przedstawienia możliwego rozwiązania wielkiego problemu, który liczy sobie setki

Please download to get full document.

View again

of 4
All materials on our website are shared by users. If you have any questions about copyright issues, please report us to resolve them. We are always happy to assist you.
Information
Category:

Recruiting & HR

Publish on:

Views: 82 | Pages: 4

Extension: PDF | Download: 0

Share
Tags
Transcript
   Piotr Alexandrowicz, UAM „S I DUOS AD COENAM CONVIVAS INVITAVERIS ”.   O   RELACJACH MIĘDZY TEOLOGIĄ A PRAWEM Z PUNKTU WIDZENIA KLASYCZNEJ KANONISTYKI   1. Wstęp.   - narodziny kanonistyki: drugie życie prawa rzymskiego i scholastyka  - "Dekret" Gracjana: uzgodnienie źródeł  - nauka prawa kanonicznego na uniwersytetach - glosy do "Dekretu", pierwsze summy; okres dekretystów   2. Stefan z Tournai. 1128(Orlean)-1203 1155 - zakon kanoników regularnych  1167 - opat 1191 - biskup Tournai studia w Paryżu, w Bolonii i w Chartres uczeń Rufina (szkoła włoska)  1166 - "Summa in decretum Gratiani" "Listy" i inne 3. Wstęp do „Summy”.  # Zaproszenie na ucztę dwóch gości: to, o co prosi jeden dla drugiego jest odpychające - jak im dogodzić? czy można urozmaicić potrawy, żeby nikogo nie obrazić?   #   Jeden woli chleb łaciński przaśny, drugi niekwaszony grecki. Gdyby razem poszli do ołtarza -  pogardzą swoimi ofiarami.   #   A jednak Stefan pisze: wezwałem dwóch na ucztę: teologa i prawnika, którzy odmienne mają życzenia: jeden upodobał sobie w kwasie, drugi gustuje w słodyczy. Co im podamy? Czego im nie podamy? Czy odmówisz jednemu, kiedy prosi drugi?   #   W tym dziełku trzeba się zmierzyć z tym dylematem: jeżeli proponuję wykład ustaw, biegły w prawie ledwo to znosi, marszczy nos, kręci   głową i już szykuje pozwy, nie zważając na to, że dla drugiego to coś nieznanego. Jeżeli będę opowiadał o dziełach mistycznych ojców Starego i Nowego Testamentu, za bezużyteczne uzna to teolog, osądzi dziełko jako rozwlekłe, już to o złą wolę oskarży.   #   Jakie jest rozwiązanie? Pójść na kompromis, zniżyć się do wspólnego poziomu, szukać miejsca na zrozumienie, nie odrzucać praw Bożych pod pretekstem zajmowania się historią,  prawnik zaś niech nie lekceważy historii dzieł mistycznych zainteresowany tylko ust awami. [Teolog wykorzystuje przykłady, a prawnik ustawy].  # Z powodu tak szerokiego podejścia Stefan prosi o zrozumienie ("nie da się przepłynąć morza w godzinę", "żeby obejść ziemię, trzeba zostawić nieco śladów"). Tym prędzej zaś przystępuje do obmycia r  ąk i zasiadamy do obiecanej biesiady.    4. Komentarz do tekstu. - nie jest jasno określony zakres zainteresowania prawa i teologii  - relacje między praktykami bywają napięte: bardzo różnią się wielu kwestiach, w podejściu, w metodzie - mają odmienne gusta, różne są cele ich działań  -  biegły w prawie zajmuje się ustawami (prawo Boże); teolog "dziełami mitycznymi ojców ST i NT -  jedno drugiego nie wyklucza, dla zrozumienia wykładu potrzebne zaś są oba, dzięki temu uczta będzie wyborna   5. Zakończenie . - ok. 118 0: rozróżnienie w metodzie  - kanoniści uczą się rozpoznawać swoją specyfikę  - wykorzystuje się te same źródła, ale dla innych celów  - teologia i prawo to oddzielne dyscypliny, ale bardzo od siebie zależne  - metoda kanonistyczna: wrażliwość eklezjologiczna i dorobek nauk prawnych Summa Stephani Si duos ad coenam convivas invitaveris, idem postulantibus contraria non appones; petente altero quod alterum fastidiat, nonne variabis fercula, ne vel confundas accubitum vel accumbentes offendas? Latinus azyma, fermentum graecus amplectitur. Si pariter accesserint ad altare, neuter alterius sacrificium contemnat. Duos ad convivium vocavi, theologum et legistam, quorum voluntates varia sparguntur in vota, cum iste delectetur acido, ille dulcia concupiscat. Quid demus? quid non demus? Renuis tu, quod petit alter? Occurrentes in opusculo praesenti leges exponere si proponam, iuris peritus aegre feret, nares contrahet in rugam, caput concutiet, exporriget libellum, et, quod sibi notum reputat, aliis non necessarium opinatur. Patrum veteris aut novi testamenti gesta mystica si narrare coepero, sicut inutilia reputabit theologus et opusculum nostrum tum prolixitatis arguet, tum ingratitudinis accusabit. Condescendant invicem, sibi sano colludant assensu, compensent utilitate dispendia, nec historiarum praetextu leges divinas abiiciant, nec legum fastidio iuris peritus amittat, quod in historiis amplexatur. Prolixitatis veniam peto, cum nec horae momento mare transire potuerim, nec longa terrarum spatia pauco vestigio circuire. His breviter in ablutione manuum effusis,  promissas accumbentibus epulas apponamus. In eadem civitate sub eodem rege duo populi sunt, et secundum duos populos duae vitae, secundum duas vitas duo principatus, secundum duos  principatus duplex iurisdictionis ordo procedit. Civitas ecclesia; civitatis rex Christus; duo  populi duo in ecclesia ordines: clericorum et laicorum; duae vitae: spiritualis et carnalis; duo  principatus: sacerdotium et regnum; duplex iurisdictio: divinum ius et humanum. Redde singula singulis et convenient universa. De iure humano varie ac diffuse in constitutionibus principum et in responsis prudentium multa leguntur. De iure autem divino dicendum est, et quidem imprimis de srcine ipsius et processu. Divini iuris srcinem quidam a principio mundi coepisse dicunt. Cum enim Adam de inobedientia argueretur a domino, quasi actioni exceptionem obiiciens relationem eriminis in coniugem, immo in eoniugis auctorem convertit dicens; Mulier, quam dedisti mihi sociam, ipsa me decepit et comedi. Sicque litigandi, vel, ut vulgariter dicamus, placitandi forma in ipso paradiso videtur exorta. Alii dicunt, iudiciorum ordinem a veteri lege initium habuisse! Ait enim Moyses in lege: In ore duorum vel trium testium stat omne verbum. In novo quoque testamento Paulus apostolus ait: Secularia igitur iudicia si habueritis, contemtibiles qui sunt in eeclesia, illos constituite ad iudicandum. Alii compendiosius ordientes divini iuris srcinem a primitiva sumunt ecclesia.  Cum enim cessante martyrum persecutione ecelesia respirare coepisset sub Constantino imperatore, coeperunt patres secure convenire, concilia celebrare et in eis pro diversitate negotiorum ecclesiasticorum diversos canones ediderunt et scripserunt. Conciliorum autem alia sunt generalia alia provincialia. Generalia dicuntur, quae in praesentia domini papae vel eius legati vicem ipsius gerentis, convocatis universaliter episcopis ceterisque praelatis ecclesiae, celebrantur. Provincialia sunt, quae a primate sive archiepiscopo aliquo, convocatis ad hoc suffraganeis tantum suis, in provincia fiunt. In generalibus canones editi ad omnes ecclesias vim suam universaliter extendunt, et qui eos non observant pro transgressoribus habentur. Qui autem canones in provincialibus editi fuerint conciliis, provinciam non egrediuntur, nec alios coercent, nisi qui iurisdictioni illorum comprovincialium episcoporum subiecti sunt. Inde est etiam, quod canonum alii dicuntur generates, i. e. in generali concilio proditi, alii provinciates, i. e. in provinciali synodo promulgati. Inter generalia vero concilia IIII. sunt principalia, quae fere evangeliis comparantur: Nicaenum, Ephesinum, Chalcedonense et Constantinopolitanum. Proprie ergo dicuntur canones, qui in conciliis auctoritate multorum episcoporum  promulgantur. Decreta sunt, quae dominus apostolicus super aliquo negotio ecclesiastico  praesentibus cardinalibus et auctoritatem suam praestantibus constituit et in scriptum redigit. Decretalis epistola est, quam dominus apostolicus, aliquo episcopo vel alio iudice ecclesiastico super aliqua causa dubitante et ecclesiam Romanam consulente, rescribit et ei transmittit. Indifferenter tamen et canones decreta et e converso decreta canones appellantur. Haec sunt, quibus ecclesiastica negotia et tractari habent et terminari. Haec tamen in decisione causarum eeelesiasticarum diligentia est tenenda, ut primum quidem locum obtineant evangelica  praecepta, quibus cessantibus apostolorum dicta, deinde quatuor praedicta concilia, postea concilia reliqua, tandem deereta et decretales epistolae; ultimo loco succedunt verba sanctorum  patrum: Ambrosii, Augustini, Hieronymi et aliorum. Et haec omnia sunt communis materia omnium de iure divino tractantium. Quae, quoniam nonnumquam sibi adversari videntur, quadrifaria circa haec consideranda est inspectio. Constitutiones enim ecclesiasticae proditae sunt quaedam secundum consilium, quaedam secundum praeceptum, quaedam secundum permissionem vel indulgentiam, quaedam secundum prohibitionem. Quatuor ista quatuor hominum genera respiciunt, quorum quidam sunt perfecti, quidam perficiendi, quidam infirmi, quidam reprobi. Quae consilium continent data sunt perfectis, quae praeceptum perficiendis, quae permissionem infirmis, quae  prohibitionem reprobis. Consilium est: omnia vendere et pauperibus dare; praeceptum: deum diligere; permissio: nubere; prohibitio: non occidere, non moechari. Consilium est in superiori,  permissio in inferiori, praeceptum et prohibitic in medio. Et praeceptum quodam modo pendet a eonsilio, prohibitio vero quasi refrenat permissionem. Consilium poenam non intendit, sed  praemium promittit; permissio non promittit praemium, sed impendit remedium. Duo exteriora sunt in voluntate, media in necessitate. Si enim volueris, nec consilio acquiesces nec  permissionem suscipies; praecepto vero et prohibitioni non impune resistes. Quae tamen voluntaria diximus, ante susceptionem aut votum intellige. Nam post votum continentiae, quod est consilii, cogeris id observare, et post nuptias, quae sunt permissionis, non potes uxorem dimittere. Praeceptiones   autem et prohibitiones aliae sunt mobiles, aliae immobiles. Praeceptiones immobiles sunt, quae observatae salutem conferunt, non observatae adinmnt, quae etiam omni tempore locum habuerunt, ut: Diliges dominum deum tuum etc.; mobiles, quae quandoque observatae sunt, modo non observantur, ut eircumcisionis et sabbati; vel etiam quas nunquam lex sanxit, sed posteriorum diligentia ratione utilitatis invenit, ut illud: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita. Item prohibitiones immobiles sunt, contra quas nunquam licuit licebitve agere, sicut est: Non occides, non moechaberis; mobiles, quales sunt, quae pro personarum qualitate et temporum vel causarum necessitate variantur, ut: clericum post lapsum non reparari, filios sacerdotis non ordinari. Sed et quaedam permissiones mobiles fuerunt. Permissum est enim quandoque filiam patrui in uxorem duci, consanguineos  in quarto vel quinto gradu copulari; quod hodie non licet. Quae autem ad consilium spectant, quandoque aliter se habuerunt. Nam cum hodie de consilio perfectionis sit, esse virginem, in V. T. videbatur prohiberi, ubi legitur: Maledicta sterilis et quae non parit, et iterum: Maledictus homo, qui non reliquerit semen super terram. Consideranda sunt ergo patrum capitula et in hoc opere et in aliis, ut in eis consilii, praecepti, prohibitionis et permissionis ratio habeatur. Item attendenda sunt capitula, quae sunt datae sententiae, quae vero dandae. Datae sententiae dicuntur illa, quae insinuant transgressorem suum iam excommunicatum; dandae, quae denuntiant excommunicandum; ad similitudinem infamium, quorum quidam sunt infames ipso iure, quidam per sententiam. Item quaedam capitula data sunt ex rigore, quaedam ex dispensatione vel aequitate. Item quaedam data pro tempore, quaedam pro loco, quaedam pro  persona, quaedam pro necessitate, i. e. quaedam temporalia, quaedam localia, quaedam  personalia, quaedam causalia. Haec omnia qui diligenter non attenderit, nodos implicationum incurret. Et quidem, quae praedicta sunt, ad omnes de iure divino tractantes spectant. Circa librum autem, quem prae manibus gestamus, haec attendenda sunt, scil. quae sit operis materia? quae ipsius intentio quis finis intentionis? quae causa operis? quis modus tractandi? quae distinctio libri? Compositorem huius operis recte dixerim Gratianum, non auctorem . Capitula namque a sanctis patribus edita in hoc volumine composuit, i. e. ordinavit. Non eorum auctor vel conditor fuit, nisi forte quis eum auctorem idcirco dicere velit, quoniam multa ex  parte sua sanctorum sententias distinguendo et exponendo in paragraphis suis ponit. Huius materia sunt canones, decreta et decretales epistolae, quorum differentiam supra legisti. Auctoritates etiam sanctorum patrum, qui, quamvis ius et potestatem condendi canones non habuerint, non minimum tamen locum in ecclesia habent. Intentio eius est, diversas diversorum  patrum regulas, quae canones dicuntur, in unum colligere, et contrarietates, quae in eis occurrunt, in concordiam revocare. Finis, i. e. Utilitas est, scire ecclesiastica negotia, de iure canonum tractare et tractata canonice definire. Causa operis haec est. Cum per ignorantiam ius divinum iam in desuetudinem deveniret et singulae ecclesiae consuetudinibus potius quam canonibus regerentur, periculosum reputans id Gratianus diversos codices conciliorum et  patrum capitula continentes collegit, et, quae magis necessaria causis decidendis sibi videbantur, in hoc volumine comprehendit. Modus tractandi talis est. Primum ponit iuris distinctiones et differentias, deinde causas constitutions legum et canonum, postea transit ad ordinem et numerum conciliorum, et quorum decreta quibus sunt praeferenda. Postmodum ad dignitates et ordines ecclesiasticos accedit docens, quibus sint conferendae et qualiter in eis sit vivendum. De ordinibus etiam, quibus intervallis temporum sint largiendi, qualiter etiam lapsi reparentur. Tandem transit ad causas, in quibus ostendit primo de accusationibus et testibus et ordine iudiciario, quis etiam modus in diversis ecclesiasticis negotiis sit habendus. Tandem ad coniugii causas veniens et eas sufficienter tractans, in fine de ecclesiarum consecratione, de sacramento corporis et sanguinis domini, de baptismo et confirmatione supponit. Distinguitur liber iste alias secundum diligentiam lectorum, alias secundum consuetudinem scriptorum. Lectores in tres partes distinguunt; quod et Gratianus voluisse videtur. Prima pars usque ad causam simoniacorum extenditur, quam Gratianus per C. et I. distinctiones divisit. Seeunda a prima causa usque ad tractatum de consecratione procedit, quae per XXXVI. causas quaestionibus suis decisas distinguitur. Tertia a traetatu consecrationis usque ad finem, quam  per V. distinctiones secant. Harum primam ministeriis, secundam negotiis, tertiam ecclesiasticis deputat sacramentis. Scriptorum consuetudo librum istum in quatuor partes distinguit, quarum unamquamque quartam appellant. Et primam quidem a principio usque ad primam causam, quae est de simoniacis, secundam a prima causa usque ad tertiam decimam, quae sic incipit: Dioecesani, tertiam ab ea usque ad XXVII., quae est de matrimonio prima, quartam a XXVII. usque ad finem libri ponunt. His praelibatis ad literam veniamus.
Related Search
Similar documents
View more...
We Need Your Support
Thank you for visiting our website and your interest in our free products and services. We are nonprofit website to share and download documents. To the running of this website, we need your help to support us.

Thanks to everyone for your continued support.

No, Thanks